- EPIGONE
- EPIGONEIcari filia. Ea morte patris auditâ, quam rustici ei intulerant, eo quod vinum dedisset, quo hausto gravissimo somno oppressi fuêrunt, et datum sibi venenum existimarunt: manus sibi intulit, sequeve ipsam suspendit. Postea vero morbo pestilenti Athenis grassante oraculum accepêrunt, ut Icarum et Erigonem annuo honore venerarentur, atque ita in astrorum numerum cum patre relata est, et nomen Virginis retinuit. Virg. Georg. l. 1. v. 33.Qua locu Erigonen inter Chelasque sequentesPanditur ----Stat. l. XI. Theb. v. 644. et seqq.---- Qualis Marathonide silvâFlebilis Erigone, caesi prope funer a patris,Quaestibus absumptis tristem iam solvere nodumCaeperat, et sortes ramos moritura legebat.A Baccho compressam fuisse in uvam mutato docet Ovid. Met. l. 6. v. 125.Liber Erigonen falsâ deceperit uvâ.Inde Erigoneius adiect. Ovid. Fast. l. 5. v. 723.Nocte sequente diem cams Erigoneius exit.h. e. oritur Canis, sidus caeleste. Nic. Lloyd. Vide infra in voce Virgo. Eiusdem in honorem plerique Athenienses festum, quod Α᾿ιωρα dicebatur, instituisse censent: Alii tamen factum id honori alterius Erigones, Aegysthi et Chlytemnestrae filiae, contendunt, uti legere est apud hesych. in Α᾿ιώρα, ubi utramque opinionem adducit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idel. l. 1. c. 13. Idem carminis nomen est, quod Tripho fecit; quo in peemate restis frequens mentio, uti adnotat Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 50.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.